DE OPERATIONE DAEMONUM PDF

His writing contains extensive information pertaining to his life. He had a vast political career, and he contributed in many aspects of science and mathematics. A drawing of Michael Psellus. His original name was Constantine Psellus. During the first half of his life, he is politically active. He was a secretary to a provincial judge, so he could help raise a dowry for his sister.

Author:Voodoolar Akinom
Country:Mauritania
Language:English (Spanish)
Genre:Automotive
Published (Last):18 February 2013
Pages:309
PDF File Size:18.50 Mb
ePub File Size:13.77 Mb
ISBN:156-5-93430-378-7
Downloads:42771
Price:Free* [*Free Regsitration Required]
Uploader:Salar



Vocabulum Daemonialitatis primo inventum reperio a Jo. Caramuele in sua Theologia fundamentali, nec ante illum inveni Auctorem, qui de hoc crimine tanquam distincto a Bestialitate locutus sit. Omnes enim Theologi Morales, secuti D. Thomam, 2. Thomas, et proinde Cajetanus, in Commentario illius quaestionis et articuli, 2. Sed revera D. Thomas in illo loco considerationem non habuit ad coitum cum Daemone: ut enim infra probabimus, hic coitus non potest in specie specialissima Bestialitatis comprehendi; et ut veritati cohaereat sententia S.

Doctoris, dicendum est, quod in citato loco, quando ait, quod peccatum contra naturam, alio modo si fiat per concubitum ad rem non ejusdem speciei vocatur Bestialitas: sub nomine rei non ejusdem speciei intellexerit animal vivens, non ejusdem speciei cum homine: non enim usurpare potuit ibi nomen rei pro re, puta, ente communi ad animatum et inanimatum: si enim quis coiret cum cadavere humano, concubitum haberet ad rem non ejusdem speciei cum homine maxime apud Thomistas, qui formam corporeitatis humanae negant in cadavere , quod etiam esset si cadaveri bestiali copularetur; et tamen talis coitus non esset bestialitas, sed mollities.

Voluit igitur ibi D. Thomas praecise intelligere concubitum cum re vivente non ejusdem speciei cum homine, hoc est cum bruto, nullo autem modo comprehendere voluit coitum cum Daemone. Coitus igitur cum Daemone, sive Incubo, sive Succubo qui proprie est Daemonialitas , specie differt a Bestialitate, nec cum ea facit unam speciem specialissimam, ut opinatus est Cajetanus: peccata enim contra naturam specie inter se distingui contra opinionem nonnullorum Antiquorum, et Caramuelis, Summ.

Ex his autem infertur, quod etiam Daemonialitas specie differt a Bestialitate: singula enim ipsarum peculiarem, et distinctam turpitudinem castitati, ac humanae generationi repugnantem involvit; siquidem Bestialitas est copula cum bruto vivente, ac sensibus et motu proprio praedito: Daemonialitas autem est commixtio cum cadavere stando in sententia communi, quam infra examinabimus , nec sensum, nec motum vitalem habente; et per accidens est, quod a Daemone moveatur.

Quod si immunditia commissa cum brutali cadavere, vel humano, differt specie a Sodomia et Bestialitate, ab ista differt pariter specie etiamDaemonialitas, in qua, juxta communem sententiam, homo cum cadavere concumbit accidentaliter moto.

Et confirmatur: quia in peccatis contra naturam, seminatio innaturalis hoc est, ea ad quam regulariter non potest sequi generatio habet rationem generis; subjectum vero talis seminationis est differentia constituens species sub tali genere, unde si seminatio fiat in terram, aut corpus inanime, est mollities: si fiat cum homine in vase praepostero, est Sodomia; si fiat cum bruto, est bestialitas; quae absque controversia inter se specie differunt, eo quod terra, seu cadaver, homo, et brutum, quae sunt subjecta talis seminationis, specie differunt inter se.

Sed Daemon a bruto non solum differt specie, sed plusquam specie: differunt enim per corporeum, et incorporeum, quae sunt differentiae genericae. Sequitur ergo quod seminationes factae cum aliis differunt inter se specie, quod est intentum. Pariter, trita est doctrina Moralistarum fundata in Tridentino, sess. Henriquez apud Bonac. Si igitur Daemonialitas et Bestialitas sunt ejusdem speciei specialissimae, sufficit in confessione dicere:Bestialitatis peccatum commisi, quantumvis confitens cum Daemone concubuerit.

Hoc autem falsum est: igitur non sunt ejusdem speciei specialissimae. Quod si dicatur, aperiendum esse in confessione circumstantiam concubitus cum Daemone ratione peccati contra Religionem: peccatum contra Religionem committitur, aut ex cultu, aut ex reverentia, aut ex deprecatione, aut ex pacto, aut ex societate cum Daemone D. Thomas, 2. Ulterius in confesso est apud omnes Theologos Morales, quod longe gravior est copula cum Daemone, quam cum quolibet bruto; in eadem autem specie specialissima peccati non datur unum peccatum gravius altero, sed omnia aeque gravia sunt; perinde enim est coire cum cane, aut asina, aut equa; sequitur ergo, quod si Daemonialitas est gravior Bestialitate, non sint ambo ejusdem speciei.

Nec dicendum gravitatem majorem inDaemonialitate petendam esse ab irreligiositate, seu superstitione ex societate cum Daemone, ut scribit Cajetanus ad 2. Statuta igitur differentia specifica Daemonialitatis a Bestialitate, ut gravitas illius percipiatur in ordine ad poenam de qua principaliter nobis tractandum est, est necessarium inquirere quotupliciter Daemonialitas accidat.

Non desunt qui sibi nimis scioli negant quod gravissimi Auctores scripsere, et quod quotidiana constat experientia, Daemonem scilicet tum Incubum, tum Succubum, non solum hominibus, sed etiam brutis carnaliter conjungi. Aiunt proinde esse hominum imaginationem, phantasmatibus a Daemone perturbatis laesam, seu daemoniaca esse praestigia: sicuti etiam Sagae, seu Striges, sola imaginatione perturbata a Daemone, sibi videntur assistere ludis, choreis, conviviis, et conventibus nocturnis, et carnaliter Daemoni commisceri; nullo vero reali modo deferuntur corpore ad ejusmodi loca, et actiones, prout textualiter dicitur in quodam Capitulo, ac duobus Conciliis.

Sed non negatur, quin aliquando mulierculae, illusae a Daemonibus, videantur nocturnis Sagarum ludis corporaliter interesse, dum tamen sola imaginaria visione ipsis hoc accidit: sicut etiam in somnis videtur nonnullis cum foemina aliqua concumbere, et semen vere excernitur, non tamen concubitus ille realis est, sed tantum phantasticus, paratus non raro per illusionem diabolicam; et in hoc verissimum est quod habent citatum Capitulum et Concilia.

Sed hoc non semper est; sed ut in pluribus, corpore deferuntur Sagae ad ludos nocturnos, et vere carnaliter corpore conjunguntur Daemoni, et Malefici non minus Daemoni succubo miscentur, et haec est sententia Theologorum, et jure consultorum Catholicorum, quos abunde citat Frater Franciscus Maria Guaccius in suo libro intitulato Compendium Maleficarum; Grilland.

Et pro omnibus sufficere debet auctoritas Divi Augustini, qui loquens de concubitu hominum cum Daemonibus, sic ait lib. Et quosdam Daemones, quos Dusios Galli nuncupant, hanc assidue immunditiam et tentare et efficere, plures talesque asseverant, ut hoc negare impudentia videatur.

Prout autem apud diversos Auctores legitur, et pluribus experimentis comprobatur, duplici modo Daemon hominibus carnaliter copulatur: uno modo quo Maleficis et Sagis jungitur, alio modo quo aliis hominibus minime maleficis miscetur. Quantum ad primum modum, non copulatur Daemon Sagis, seu Maleficis, nisi praemissa solemni professione, qua iniquissimi homines Daemoni addicuntur; quae professio, ut ex variis Auctoribus referentibus confessiones Sagarum judiciales in tormentis factas, quas collegit Franciscus Maria Guaccius, Comp.

Primo, ineunt pactum expressum cum Daemone, aut alio Mago seu Malefico vicem Daemonis gerente, et testibus praesentibus, de servitio diabolico suscipiendo: Daemon vero viceversa honores, divitias, et carnales delectationes illis pollicetur. Secundo, abnegant catholicam fidem, subducunt se obedientiae Dei, renuntiant Christo, et protectioni Beatissimae Virginis Mariae, ac Ecclesiae omnibus sacramentis. Tertio, projiciunt a se Coronam, seu Rosarium B.

Francisci, aut Corrigiam S. Augustini, aut Scapulare Carmelitarum, si quod habent, Crucem, Medaleas, Agnos Dei, et quidquid sacri aut benedicti gestabant, et pedibus ea proculcant. Quarto, vovent in manibus Diaboli obedientiam, et subjectionem, eique praestant homagium et vassallagium, tangendo quoddam volumen nigerrimum.

Spondent, quod nunquam redibunt ad fidem Christi, nec Dei praecepta servabunt, nec ulla bona opera facient, sed ad sola mandata Daemonis attendent, et ad conventus nocturnos diligenter accedent. Quinto, spondent se enixe curaturos, et omni studio ac sedulitate procuraturos adducere alios mares et foeminas ad suam sectam, et cultum Daemonis.

Sexto, baptizantur a Diabolo sacrilego quodam baptismo, et abnegatis Patrinis et Matrinis baptismi Christi, et Confirmationis, et nomine, quod sibi fuit primo impositum, a Diabolo sibi assignantur Patrinus et Matrina novi, qui ipsos instruant in arte maleficiorum, et imponitur nomen novum, quod plerumque scurrile est. Septimo, abscindunt partem propriorum indumentorum, et illam offerunt Diabolo in signum homagii, et Diabolus illam asportat, et servat.

Octavo, format Diabolus circulum super terram, et in eo stantes Novitii Malefici et Sagae firmant juramento omnia, quae ut dictum est promiserunt. Nono, petunt a Diabolo deleri a libro Christi, et describi in libro suo, et profertur liber nigerrimus, quem tetigerunt praestando homagium, ut dictum est supra, et ungue Diaboli in eo exarantur. Decimo, promittunt Diabolo statis temporibus sacrificia, et oblationes; singulis quindecim diebus, vel singulo mense saltem necem alicujus infantis, aut mortale veneficium, et singulis hebdomadis alia mala in damnum humani generis, ut grandines, tempestates, incendia, mortem animalium, etc.

Undecimo, sigillantur a Daemone aliquo caractere, maxime ii, de quorum constantia dubitat. Caracter vero non est semper ejusdem formae, aut figurae: aliquando enim est simile lepori, aliquando pedi bufonis, aliquando araneae, vel catello, vel gliri; imprimitur autem in locis corporeis magis occultis: viris quidem aliquando sub palpebris, aliquando sub axillis, aut labiis, aut humeris, aut sede ima, aut alibi; mulieribus autem plerumque in mammis, aut locis muliebribus.

Porro sigillum, quo talia signa imprimuntur, est unguis Diaboli. Quibus peractis ad instructionem Magistrorum qui Novitios initiarunt, hi promittunt denuo, se nunquam Eucharistiam adoraturos; injuriosos Sanctis omnibus, et maxime B.

Et Diabolus vicissim pollicetur, se illis semper praesto futurum; se in hoc mundo votis eorum satisfacturum, et post mortem illos esse beaturum. Sic peracta professione solemni, assignatur singulis eorum Diabolus, qui appellatur Magistellus, cum quo in partes secedunt, et carnaliter commiscentur: ille quidem in specie foeminae, si initiatus est vir; in forma autem viri, et aliquando satyri, aliquando hirci, si foemina est saga professa.

Quod si quaeratur ab Auctoribus, quomodo possit Daemon, qui corpus non habet, corporalem commixtionem habere cum homine? Respondent communiter, quod Daemon aut assumit alterius maris, aut foeminae, juxta exigentiam, cadaver, aut ex mixtione aliarum materiarum effingit sibi corpus, quod movet, et mediante quo homini unitur. Et subdunt, quod quando foeminae gaudent impraegnari a Daemone quod non fit, nisi in gratiam foeminarum hoc optantium , Daemon se transformat in succubam, et juncta homini semen ab eo recipit; aut per illusionem nocturnam in somnis procurat ab homine pollutionem, et semen prolectum in suo nativo calore, et cum vitali spiritu conservat, et incubando foeminae infert in ipsius matricem, ex quo sequitur conceptio.

Ita multis citatis docet Guaccius, l. Alio modo jungitur Daemon tum Incubus, tum Succubus, hominibus, foeminis aut maribus, a quibus nec honorem, nec sacrificia, oblationes, maleficia, quae a Sagis et Maleficis, ut supra dictum est, praetendit, recipit; sed ostendens deperdite amorem, nil aliud appetit, quam carnaliter commisceri cum iis quos amat.

Multa sunt de hoc exempla, quae ab Auctoribus referuntur, ut Menippi Lycii, qui fuit sollicitatus a quadam foemina ad sibi nubendum, postquam cum ea multoties coivit; et detecta foemina quaenam esset a quodam Philosopho, qui convivio nuptiali intererat, et Menippo dixit illam esse Compusam, puta Daemonem succubam, statim ejulans evanuit, ut narrat Coelius Rodiginus,Antiq.

Pariter adolescens quidam Scotus a Daemone succuba omnium gratissima, quas vidisset, forma, quae occlusis cubiculi foribus ad se ventitabat, blanditiis, osculis, amplexibus per multos menses fuit sollicitatus, ut secum coiret, ut scribit Hector Boethius, Hist. Similiter, multas foeminas legimus ab Incubo Daemone expetitas ad coitum, ipsisque repugnantibus facinus admittere, precibus, fletibus, blanditiis, non secus, ac perditissimus amasius procurasse animum ipsarum demulcere, et ad congressum inclinare; et quamvis aliquoties hoc eveniat ob maleficium, ut nempe Daemon missus a maleficis hoc procuret: tamen non raro Daemon ex se hoc agit, ut scribit Guaccius, Comp.

Et quod mirum est, et pene incapabile, tales Incubi, qui Italice vocantur Folletti, Hispanice Duendes, Gallice Follets, nec Exorcistis obediunt, nec exorcismos pavent, nec res sacras reverentur ad earum approximationem timorem ostendendo, sicuti faciunt Daemones, qui obsessos vexant; quantumvis enim maligni Spiritus sint obstinati, nec parere velint Exorcistae praecipienti, ut exeant a corporibus quae obsident, tamen ad prolationem Sanctissimi Nominis Jesu, aut Mariae, aut aliquorum Versuum Sacrae Scripturae, impositionem Reliquiarum, maxime Ligni Sanctae Crucis, approximationem Sacrarum Imaginum, ad os obsessi rugiunt, strident, frendent, concutiuntur, et timorem, ac horrorem ostendunt.

Folletti vero nihil horum, ut dictum est, ostendunt, nec a divexatione, nisi post longum tempus, cessant. Hujus rei testis sum oculatus, et historiam recito quae reipsa humanam fidem superat: sed testis mihi sit Deus quod puram veritatem multorum testimonio comprobatam describo.

Viginti quinque abhinc annis plus, minusve, dum essem Lector Sacrae Theologiae in Conventu Sanctae Crucis Papiae, reperiebatur in illa civitate honesta quaedam foemina maritata optimae conscientiae, et bonum habens ab omnibus eam agnoscentibus, maxime Religiosis, testimonium, quae vocabatur Hieronyma; et habitabat in Parochia Sancti Michaelis.

Haec quadam die domi suae panem pinserat, et per furnarium miserat ad illum decoquendum. Reportat panes coctos furnarius, et cum illis grandem quamdam placentam curiose elaboratam, conditam butyro, et pastulis Venetis, ut in ea civitate solent fieri placentae hujusmodi.

Renuit illa placentam recipere, dicens, se talem nullam fecisse. Replicat furnarius, se illa die alium panem coquendum non habuisse, nisi illum quem ab ea habuerat; oportere proinde, etiam placentam a se fuisse factam, licet minime de illa recordaretur. Acquievit foemina, et placentam cum viro suo, filia quam habebat triennem, et famula comedit. Sequenti nocte, dum cubaret mulier cum viro suo, et ambo dormirent, expergefacta est a quadam tenuissima voce, velut acutissimi sibili ad ipsius aures susurrante, verbis tamen distinctis: interrogavit autem foeminam, num placenta illi placuisset?

Pavens foemina coepit se munire signo Crucis, et invocare saepius nomina Jesu et Mariae. Replicabat vox, ne paveret, se nolle illi nocere, immo quaecumque illi placerent paratum exequi, esse filo captum pulchritudinis suae, et nil amplius desiderare, quam ejus amplexu frui.

Tum foemina sensit aliquem suaviantem ipsius genas, sed tactus ita levis, ac mollis, ac si esset gossipium subtilissime carminatum id, a quo tacta fuit. Respuit illa invitantem, nec ullum responsum illi dedit: sed jugiter nomen Jesu, et Mariae repetebat, et se Crucis signo muniebat, et sic per spatium quasi horae dimidiae tentata fuit, et postea abscessit tentator. Sequenti mane fuit mulier ad Confessarium virum prudentem ac doctum, a quo fuit in fide confirmata et exhortata, ut viriliter, sicut fecerat, resisteret, et sacris Reliquiis se muniret.

Sequentibus noctibus par priori fuit tentatio, et verbis, et osculis, et par etiam in muliere constantia. Haec pertaesa talem ac tantam molestiam, ad Confessarii consultationem, et aliorum gravium virorum, per Exorcistas peritos fecit se exorcizare ad sciendum, num esset obsessa; et cum invenissent a nullo malo spiritu possideri, benedixerunt domui, cubiculo, lecto, et praeceptum Incubo fecerunt, ne auderet molestiam amplius mulieri inferre. Sed omnia incassum; siquidem tentationem inceptam prosequebatur, ac si prae amore langueret, ploratus, et ejulatus emittebat ad mulierem demulcendam, quae tamen gratia Dei adjuta semper viriliter restitit.

Renovavit Incubus tentationem, ipsi apparens interdiu in forma pusionis, seu parvi homunculi pulcherrimi, caesariem habens rutilam et crispam, barbamque fulvam ac splendentem velut aurum, glaucosque oculos, ut flos lini, incedebatque indutus habitu Hispanico.

Apparebat autem illi quamvis cum ea alii morarentur; et questus, prout faciunt amantes, exercens, et jactando basia, solitasque preces repetendo tentabat mulierem, ut ad illius amplexus admitteretur.

Videbatque, et audiebat illa sola praesentem ac loquentem, minime autem caeteri adstantes. Perseverabat in illa constantia mulier, donec contra eam iratus Incubus, post aliquos menses blanditiarum novum persecutionis genus adortus est. Primo abstulit ab ea crucem argenteam plenam Reliquiis Sanctorum, et ceram benedictam, sive Agnum papalem B.

Pontificis Pii V. Exinde coepit illam acriter percutere, et apparebant post verbera contusiones, et livores in facie, brachiis, aliisque corporis partibus, quae per diem unum, vel alterum perdurabant, mox in momento disparebant contra ordinem contusionis naturalis, quae sensim paulatimque decrescit. Aliquoties ipsius infantulam lactentem cunis eripiebat, et illam, nunc super tecta in limine praecipitii locabat, nunc occultabat, nihil tamen mali in illa apparuit.

Aliquoties totam domus supellectilem evertebat; aliquoties ollas, paropsides, et alia vasa testea minutatim frangebat, subinde fracta restituebat integra. Semel dum ipsa cum viro suo cubaret, apparens Incubus in forma solita, enixe deprecabatur ab ea concubitum, et dum ipsa de more constans resisteret, in furorem actus Incubus abscessit, et infra breve temporis spatium reversus est, secum ferens magnam copiam laminarum saxearum, quibus Genuenses in civitate sua et universa Liguria domos tegunt, et ex ipsis fabricavit murum circa lectum tantae altitudinis, ut ejus conopeum adaequaret, unde necesse fuit scalis uti, si debuerunt de cubili surgere.

Murus autem fuit absque calce, et ipso destructo, saxa in angulo seposita, quae ibi per duos dies remanserunt visa a multis, qui ad spectaculum convenerant; et post biduum disparuerunt. Invitaverat Maritus ejus in die S. Stephani quosdam amicos viros militares ad prandium, et pro hospitum dignitate dapes paraverat; dum de more lavantur manus ante accubitum, disparet in momento mensa parata in triclinio; disparent obsonia cuncta, olla, caldaria, patinae, ac omnia vasa in coquina; disparent amphorae, canthari, calices parati ad potum.

Attoniti ad hoc stupent commensales, qui erant octo, inter quos Dux peditum Hispanus ad alios conversus ait: Ne paveatis, ista est illusio, sed pro certo mensa in loco in quo erat, adhuc est, et modo modo eam tactu percipiam. Hisque dictis circuibat coenaculum manibus extentis tentans mensam deprehendere, sed cum post multos circuitus incassum laborasset, et nil praeter aerem tangeret, irrisus fuit a caeteris; cumque jam grandis esset prandii hora, pallium proprium eorum unusquisque sumpsit propriam domum petiturus.

Jam erant omnes prope januam domus in procinctu eundi associati a marito vexatae mulieris, urbanitatis causa; cum grandem quendam strepitum in coenaculo audiunt. Subsistunt parumper ad cognoscendum causam strepitus, et accurrens famula nuntiat in coquina vasa nova obsoniis plena apparuisse, mensamque in coenaculo jam paratam esse restitutam.

Revertuntur in coenaculum, et stupent mensam mappis et manutergiis insolitis, salino, et lancibus insolitis argenteis, salsamentis, ac obsoniis, quae domi parata non fuerant, instructam. A latere magna erecta erat credentia, supra quam optimo ordine stabant calices crystallini, argentini, et aurei cum variis amphoris, lagenis, cantharis plenis vinis exteris, puta Cretensi, Campano, Canariensi, Rhenano, etc.

In coquina pariter in ollis, et vasis itidem in ea domo nunquam visis varia obsonia. Dubitarunt prius nonnulli ex iis eas dapes gustare, sed confirmati ab aliis accubuerunt, et exquisitissime omnia condita repererunt; ac immediate a prandio, dum omnes pro usu illius temporis ad ignem sedent, omnia ustensilia cum reliquiis ciborum disparuere, et repertae sunt antiquae domus supellectiles simul cum dapibus, quae prius paratae fuerant; et quod mirum est, convivae omnes saturati sunt, ita ut nullus eorum coenam sumpserit prae prandii lautitia.

BUSS-DURKEE HOSTILITY INVENTORY PDF

Michele Psello

Peri energeias daimonon dialogos. De operatione daemonum Dialogus. Paris, H. Drouart, Slight age browning, clean tear from lower outer blank corner of t-p, extremely light water stain to outer blank margin of last four gatherings, worm trail at upper gutter of few gatherings, occasional tiny worm holes to upper blank margins.

PROMETHEUM EXXET PDF

Michael Psellus: What you need to know about the famous demonogist

Vocabulum Daemonialitatis primo inventum reperio a Jo. Caramuele in sua Theologia fundamentali, nec ante illum inveni Auctorem, qui de hoc crimine tanquam distincto a Bestialitate locutus sit. Omnes enim Theologi Morales, secuti D. Thomam, 2. Thomas, et proinde Cajetanus, in Commentario illius quaestionis et articuli, 2.

Related Articles